Literature Quiz / Cicero In Catilinam 2

Random Literature or Latin Quiz

Can you name the Cicero In Catilinam 2?

Quiz not verified by Sporcle

Forced Order
Challenge
Share
Tweet
Embed
Score 0/137 Timer 20:00
LatinEnglish
[1]Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?
quam diu etiam furor iste tuus nos eludet?
quem ad finem sese effrenata iactabit audacia?
Has not the nightly guard Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae
nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium,
nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt?
Patere tua consilia non sentis
onstrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides?
Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?
[2]O tempora, o mores!
Senatus haec intellegit. Consul videt;
hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit
fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum
Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus.
Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat,
in te conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris.
[3]An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus,
Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit
Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?
Nam illa nimis antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit.
Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus,
ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent
Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave,
non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis;
nos, nos, dico aperte, consules desumus.
[4]Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul
videret, ne quid res publica detrimenti caperet
nox nulla intercessit; interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus,
clarissimo patre, avo, maioribus
occisus est cum liberis M. Fulvius consularis.
Simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa res publica
num unum diem postea L. Saturninum tribunum pl. et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est?
at [vero] nos vicesimum iam diem
patimur hebescere aciem horum auctoritatis.
Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum inclusum in tabulis tamquam in vagina reconditum,
quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, convenit.
Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam.
Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri,
sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno.
[5] Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata,
crescit in dies singulos hostium numerus;
eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis
intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem.
Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero,credo, erit verendum mihi,
ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.
Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam.
LatinEnglish
Tum denique interficiere, cum iam nemo tam inprobus, tam perditus, tam tui similis inveniri poterit,
qui id non iure factum esse fateatur.
[6] Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat
vives, et vives ita, ut [nunc] vivis. multis meis et firmis praesidiis obsessus,
ne commovere te contra rem publicam possis.
Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient.
Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius expectes,
i neque nox tenebris obscurare coetus nefarios
ec privata domus parietibus continere voces coniurationis tuae potest
si illustrantur, si erumpunt omnia?
Muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum.
Teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia; quae iam mecum licet recognoscas.
[7] Meministine me ante diem XII Kalendas Novembris dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem VI Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem at
Num me fefellit, Catilina
non modo res tanta, tam atrox tamque incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies?
Dixi ego idem in senatu caedem te optumatium contulisse in ante diem V Kalendas Novembris
tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt
Num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis mea diligentia circumclusum
commovere te contra rem publicam non potuisse,
cum tu discessu ceterorum nostra tamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas?
[8]Quid? cum te Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres,
sensistin illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam?
Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam
Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem;
iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae.
Dico te priore nocte venisse inter falcarios--non agam obscure--in M. Laecae domum
convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios
Num negare audes? quid taces? Convincam, si negas.
Video enim esse hic in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt.
O di inmortales! ubinam gentium sumus?
in qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus?
Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio
qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent!
Hos ego video consul et de re publica sententiam rogo
t, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce volnero!
Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae
statuisti, quo quemque proficisci placeret
elegisti, quos Romae relinqueres, quos tecum educeres,
discripsisti urbis partes ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum,
dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem.
Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista cura liberarent
et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos [esse] pollicerentur
[10] Haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso comperi;
domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi
exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras,
cum illi ipsi venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram.
LatinEnglish
Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti,
egredere aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere.
Nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant.
Educ tecum etiam omnes tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem
Magno me metu liberabis, dum modo inter me atque te murus intersit.
Nobiscum versari iam diutius non potes;
non feram, non patiar, non sinam.
[11] Magna dis inmortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia,
quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus.
Non est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei publicae.
Quamdiu mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es,
non publico me praesidio, sed privata diligentia defendi.
Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti,
compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato
enique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti,
quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam.
[12] Nunc iam aperte rem publicam universam petis,
templa deorum inmortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam [denique] totam ad exitium et vastitatem vocas
Quare, quoniam id, quod est primum, et quod huius imperii disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum audeo,
faciam id, quod est ad severitatem lenius et ad communem salutem utilius.
Nam si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum manus;
sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae.
[13] Quid est, Catilina? num dubitas id me imperante facere, quod iam tua sponte faciebas?
Exire ex urbe iubet consul hostem. Interrogas me, num in exilium;
non iubeo, sed, si me consulis, suadeo.
Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit?
in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum, qui te non metuat, nemo, qui non oderit.
Quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est?
quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama?
uae lubido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit?
cui tu adulescentulo, quem corruptelarum inlecebris inretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad lubidinem facem praetulisti?
[14] Quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis domum vacuefecisses,
nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti?
uod ego praetermitto et facile patior sileri,
ne in hac civitate tanti facinoris inmanitas aut extitisse aut non vindicata esse videatur.
Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnis inpendere tibi proxumis Idibus senties;
ad illa venio, quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salute
[15] Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus,
cum scias esse horum neminem, qui nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo
manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse,
sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum sed fortunam populi Romani obstitisse?
Ac iam illa omitto--neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea
quotiens tu me designatum, quotiens consulem interficere conatus es!
quot ego tuas petitiones ita coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi!
nihil [agis, nihil] adsequeris [, nihil moliris] neque tamen conari ac velle desistis.

You're not logged in!

Compare scores with friends on all Sporcle quizzes.
Sign Up with Email
OR
Log In

You Might Also Like...

Show Comments

Extras

Top Quizzes Today


Score Distribution

Your Account Isn't Verified!

In order to create a playlist on Sporcle, you need to verify the email address you used during registration. Go to your Sporcle Settings to finish the process.